True Christian Religion (Chadwick) n. 830

Previous Number Next Number See English 

830. Ipse Mahumedes, qui scripsit Alcoranum, non in conspectum hodie venit. Dictum mihi est quod primis temporibus praefuerit illis, sed quia voluit dominari super omnia religionis illorum ut Deus, quod e sede sua, quam sub Pontificiis habuit, ejectus sit, et ad latus dextrum juxta meridiem demissus. Quondam aliqua societas ex Mahumedanis excitata est a malitiosis ad agnoscendum Mahumedem pro Deo: ut seditio sedaretur, sublatus est Mahumedes ab infera terra, et ostensus, et tunc quoque mihi visus est: apparuit similis spiritibus corporeis, quibus non perceptio interior est, facie ad nigrum vergente et audivi illum loquentem haec verba, "Ego sum Mahumedes vester;" et mox quasi subsidens.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church