831. Mahumedani infesti sunt Christianis primario propter fidem trium, Personarum Divinarum, et inde cultum trium Deorum, totidem Creatorum, ac {1}Romano-Catholicis insuper propter genuflexiones coram simulacris; et inde hos vocant idololatras, et illos fanaticos, dicentes quod faciant Deum tricipitem, et quod dicant unum ac mussitent tres; proinde quod scindant omnipotentiam, et ex una et unius faciant tres; et quod ita sint sicut fauni cum tribus cornibus, uno pro quovis Deo, et insimul tres pro uno; et quod sic orent, sic psallant, et sic e suggestibus sonent.