829. Quoniam religio in supremis apud hominem residet, et ex supremis vivunt et lucent inferiora ejus, et quia Mahumedes versatur in animis illorum una cum religione, ideo semper aliquis Mahumedes in conspectu illorum ponitur; ac ut vertant facies suas ad orientem, super quo est Dominus, ponitur ille infra meditullium Christianum. Non est ipse Mahumedes, qui Alcoranum conscripsit, sed alius qui munere ejus fungitur; nec est idem semper, sed mutatur. Quondam fuit unus ex Saxonia, qui captus ab Algiriensibus factus est Mahumedanus, is quia Christianus etiam fuerat, aliquoties actus est ad loquendum cum illis de Domino, quod non fuerit filius Josephi, sed Filius Ipsius Dei. Isti Mahumedi successerunt postea alii. In loco ubi repraesentativus ille Mahumedes sedem habet, apparet ignis sicut faculae, ut noscatur; sed ille ignis non conspicuus est aliis quam Mahumedanis.