True Christian Religion (Chadwick) n. 824

Previous Number Next Number See English 

824. Multi ex Pontificia gente, imprimis monachi cum in mundum spiritualem adveniunt, quaerunt sanctos, imprimis sanctum sui ordinis; sed non inveniunt, quod mirantur; sed postea instruuntur quod sint intermixti vel illis qui in caelo sunt, vel illis qui in infera terra, et quod utrobivis nihil sciant de cultu et invocatione sui; et quod illi qui sciunt, et volunt invocari, cadant in deliria, et fatue loquantur. Cultus sanctorum est talis abominatio in caelo, ut dummodo audiunt illum horrescant, quoniam quantum alicui homini addicatur cultus, tantum cultus derogatur Domino; sic enim non solus potest coli; et si Dominus non solus colitur, fit discriminatio, quae tollit communionem, et fluentum ex illa felicitatem vitae. Ut scirem, quales sancti Pontificiorum sunt, propter causam ut notum facerem, educti sunt ex inferiore terra usque ad centum, qui noverunt de sanctificatione sua. Ascenderunt a tergo, modo aliqui ante faciem, et cum uno ex his locutus sum, quem dixerunt esse Xaverium: hic dum mecum loquebatur, erat sicut fatuus; narrare tamen potuit, quod in loco suo ubi cum aliis inclusus est, non fatuus sit, sed quod fatuus fiat quoties cogitat quod sanctus sit et vult invocari. Simile murmur audivi ab illis, qui a tergo erant. Aliter est cum sanctis ita dictis in caelo; hi prorsus nihil sciunt de eo quod in terris fit; nec datur illis loqui cum quibusdam e gente Pontificia qui in illa superstitione sunt, ne aliqua idea de illa re apud illos intret.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church