True Christian Religion (Chadwick) n. 497

Previous Number Next Number See English 

497. [X.] QUOD VOLUNTAS ET INTELLECTUS HOMINIS IN HOC LIBERO ARBITRIO SINT; SED QUOD FACERE MALUM IN UTROQUE MUNDO, SPIRITUALI ET NATURALI, PER LEGES COERCITUM SIT, QUONIAM ALIOQUI SOCIETAS UTRINQUE PERIRET.

Quod unusquisque homo sit in libero arbitrio in spiritualibus, ex sola observatione suae cogitationis scire potest. Quis non ex libero cogitare potest de Deo, de Trinitate, de charitate et proximo, de fide et ejus operatione, de Verbo et omnibus illis quae inde sunt; et postquam didicit theologica, de singulis ejus? Et quis non potest cum illis et contra illa cogitare, immo concludere, docere et scribere? Si auferretur uno momento hoc liberum homini, numne cogitatio ejus subsisteret, lingua mutesceret, et manus obtorpesceret? Quare, mi amice, si libet, ex sola observatione cogitationis tuae, potes rejicere et devovere absonam et damnosam illam haeresin, quae hodie in Christianismo, caelesti doctrinae de charitate et fide, et inde salute, et de vita aeterna lethargiam induxit. [2.] Quod liberum illud arbitrium resideat in voluntate et intellectu hominis, sunt hae causae:--(1.) Quia duae illae facultates primum instruendae sunt, et reformandae, et per illas binae facultates externi hominis, quae faciunt illum loqui et agere. (2.) Quod duae illae facultates interni hominis constituant spiritum ejus, qui vivit post mortem, et non sub alia lege est quam Divina, cujus primarium est, ut homo cogitet legem, faciat illam, et obediat illi ex se, tametsi ex Domino. [3.] (3.) Quia homo quoad spiritum suum, est in medio inter caelum et infernum, ita inter bonum et malum, et inde in aequilibrio, inde ei liberum arbitrium est in spiritualibus, de quo aequilibrio videatur supra (n. (1)475 seq.): at quamdiu in mundo vivit, est quoad spiritum suum in aequilibrio inter caelum et mundum; et homo tunc paene nescit, quod quantum e caelo recedit, et ad mundum, tantum ad infernum accedat; hoc nescit et tamen non nescit, ob causam, ut etiam quoad hoc in libero sit, et reformetur. [4.] (4.) Quia duo illa, voluntas et intellectus, sunt duo receptacula Domini, voluntas receptaculum amoris et charitatis, intellectus receptaculum sapientiae et fidei, et Dominus operatur singula illa in pleno libero hominis, ut sit conjunctio mutua et reciproca, per quam salvatio. (5.) Quia omne judicium, quod fit homini post mortem, fit secundum usurpationem ejus liberi arbitrii in spiritualibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church