True Christian Religion (Chadwick) n. 496

Previous Number Next Number See English 

496. Quod id maneat, quod ex libero recipitur, est quia voluntas hominis id sibi adsciscit et appropriat, et quia intrat in amorem ejus, et amor agnoscit id ut suum, et se per id format. Sed hoc per comparationes illustrabitur; verum quia hae assumuntur ex naturalibus, erit calor loco amoris. Notum est, quod per calorem et secundum ejus gradum aperiantur fores in omni vegetabili, et quod sicut illae apertae sunt, redeat vegetabile intrinsecus in suae naturae formam, ac spontanee recipiat sua nutrimenta, ac retineat convenientia, et crescat. Simile fit cum bestia; haec omne id quod ex amore nutritioni, qui vocatur appetitus, eligit et comedit, hoc addit se corpori ejus, et sic manet. Quod id quod convenit se jugiter addat corpori, est quia cuncta quae componunt illud, perpetuo renovantur. Quod ita sit, notum est, sed paucis. [2.] Calor etiam apud bestias, aperit etiam omnia corporis illarum, et facit ut amor illarum naturalis libere agat: inde est, quod tempore veris et aestatis in instinctum prolificationis et quoque educationis prolum suarum veniant et redeant; quod fit ex liberrimo, quia est regnantis amoris a creatione illis inditi, propter conservationem universi in statu creato. [3.] Quod liberum amoris illustretur per liberum quod calor inducit, est quia amor producit calorem, quod evidens est ex effectibus ejus, ut quod homo incendatur, incalescat et inflammetur, sicut amor exaltatur in zelum, aut in excandescentiam irae. Calor sanguinis seu calor vitalis hominum, et in genere animalium non aliunde est. Ex hac correspondentia est, quod corporea per calorem adaptentur ad libere recipiendum illa, ad quae amor spirat. [4.] In tali aequilibrio et inde libero sunt omnia quae intus in homine sunt; in tali libero agit cor sanguinem suum aeque sursum ac deorsum, mesenterium chylum suum, hepar sanguificat, renes secernunt, glandulae percolant, et sic porro; si aequilibrium pateretur, aegrotaret membrum, et paralysi vel ataxia laboraret; aequilibrium et liberum hic unum sunt. In universo creato non datur substantia, quae non ad aequilibrium tendit, ut sit in libero.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church