True Christian Religion (Chadwick) n. 495

Previous Number Next Number See English 

495. Omne liberum, quod a Domino est, est ipsum liberum; at quod ab inferno est et inde apud hominem, est servum: at usque non potest aliter, quam quod liberum spirituale illi qui in libero infernali est, appareat ut servum, quia sunt opposita. Attamen omnes, qui in libero spirituali sunt, non modo sciunt, sed etiam percipiunt, quod liberum infernale servum sit; quare angeli aversantur hoc sicut nidorem cadaverosum, at infernales illud idem attrahunt sicut odorem aromaticum. Notum est ex Verbo Domini, quod cultus ex libero sit vere cultus, et quod spontaneum Domino placeat; quare dicitur apud Davidem, Voluntarium sacrificabo Deo (Psalm. liv. 8 [B.A.6]). et alibi, Spontanei populorum congregati sunt, populus Dei Abrahami (Psalm. xlvii. 10 [B.A.9]). Inde apud filios Israelis erant sacrificia spontanea; sacer illorum cultus principaliter consistebat in sacrificiis, propter beneplacitum Dei in spontaneis mandatum est, Quod omnis vir, quem impulit cor ejus, et omnis, cujus spontaneus spiritus movit illum, adduceret therumam Jehovae ad opus tentorii (Exod. xxxv. 5, 21, 29):

et Dominus dicit, Si vos manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberos facit vos:....si ergo Filius vos liberos facit, vere liberi eritis: omnis autem faciens peccatum, servus peccati est (Joh. viii. 31-35[, 36]).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church