True Christian Religion (Chadwick) n. 498

Previous Number Next Number See English 

498. Ex his resultat hoc, quod ipsum liberum arbitrium in spiritualibus in anima hominis resideat in omni perfectione; et inde, sicut vena in fontem, influat in mentem ejus, in binas ejus partes, quae sunt voluntas et intellectus, et per has in sensus corporis, inque loquelas et actiones. Sunt enim tres gradus vitae apud hominem, anima, mens, et corpus sensuale; omne id quod in superiori gradu est, in perfectione est supra id quod in inferiori gradu est. Hoc hominis liberum est, per quod, in quo, et cum quo Dominus praesens est in homine, et urget indesinenter sui receptionem; at nusquam emovet et tollit liberum, quoniam, ut supra dictum est, omne quod non ex libero ab homine in spiritualibus fit, non maneat; quare dici potest, quod hoc liberum hominis sit, in quo Dominus apud illum in anima ejus habitat. [2.] Quod autem facere malum, in utroque mundo, spirituali et naturali, per leges coercitum sit, quoniam alioqui societas nullibi subsisteret, absque explicatione patet: sed usque illustrabitur, quod sine externis illis vinculis, non modo societas non subsisteret, sed etiam totum genus humanum periret. Homo enim inescatus est binis amoribus, qui sunt amor dominandi super omnes, et amor possidendi omnium opes; hi amores, si relaxarentur illis frena, ruunt in infinitum. Mala hereditaria, in quae homo nascitur, ex binis illis amoribus principaliter exorta sunt: nec Adamo fuit aliud, quam ut vellet fieri sicut Deus, quod malum serpens illi infudit, ut legitur; quare in maledictione ejus dicitur. Quod terra germinatura sit ei spinam et tribulum (Gen. iii. 5, 18), per quae intelligitur omne malum et inde falsum. Omnes qui illis amoribus emancipati sunt, se solum ut unicum intuentur, in quo et pro quo omnes alii. Talibus non est miseratio, non timor Dei, non amor proximi, et inde est illis immisericordia, immanitas et crudelitas, et infernalis cupiditas et aviditas praedandi et latrocinandi, et in illis efficiendis astus et doli. Talia bestiis terrae non innata sunt, hae non ex alio amore necant et devorant alias, quam ut satient ventrem, et se tutentur; quare homo malus quoad amores illos spectatus, est immanior, ferocior et pejor omni bestia. [3.] Quod homo intus talis sit, manifestat se in turbis seditiosis, in quibus vincula legis soluta sunt, et quoque in lanienis et latrociniis, quando (1)sonatur liberum exercendi furorem in victos et obsessos, a quo vix unus abstinet, antequam auditur tympanum, quod desistendum sit; ex his patet, quod si nullus timor poenarum ex legibus coerceret homines, non solum societas, sed totum genus humanum destrueretur. Sed haec omnia unice removentur per verum usum liberi arbitrii in spiritualibus, qui est intendere animum ad cogitandum de statu vitae post mortem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church