True Christian Religion (Chadwick) n. 488

Previous Number Next Number See English 

488. Immanis fides, quod Deus praedestinet homines ad infernum, comparari potest cum immanitate patrum apud quasdam barbaras gentes, qui (1)lactentes et infantes suos ejiciunt in plateas: et cum immanitate quorundam hostium, qui homines interfectos projiciunt in silvas a belluis devorandos. Comparari etiam potest cum crudelitate tyranni, qui populum sibi subditum dividit in turmas, et ex his quasdam tradit carnificibus, quasdam projicit in profundum maris, et quasdam in ignem. Comparari etiam potest cum rabie quarundam ferarum, quae devorant suos pullos; et quoque comparari potest cum insania canum, qui involant in imagines suas visas in speculo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church