487. Quoniam cogitavi quod tale cerebrosum nusquam potuerit ab aliquo Christiano decerni, minus ore effundi, et in publicam lucem evulgari, (quod tamen factum est a tot electis ex clero in Synodo Dordrechti in Hollandia, et postea nitide scriptum, et in publicum emissum,) ideo ne dubitarem, aliqui ex illis, qui a decretis illius Synodi fuerunt, ad me arcessiti sunt. Quando visi sunt prope me stare, dixi, "Quis ex aliqua ratione sana potest concludere praedestinationem? Num potest aliter quam quod crudeles ideae de Deo inde profluant, ac flagitiosae de religione? Num qui praedestinationem per confirmationes cordi suo insculpsit, potest quicquam cogitare de omnibus quae ecclesiae sunt, nisi quod sint vana, similiter de Verbo? et de Deo, quia tot myriades hominum praedestinavit ad infernum, quam sicut de tyranno?" [2.] His dictis satanico vultu me inspexerunt, dicentes, "Nos fuimus ex electis in Synodo Dordrechtana; ac tunc et adhuc plus postea confirmavimus nos in multis de Deo, de Verbo, et de Religione, quae non vulgare ausi sumus; sed cum locuti sumus et docuimus de illa, contexuimus et contorsimus telam ex filis variorum colorum, et super illam stravimus plumas ex alis pavonum mutuatas." Sed quia similiter nunc facere volebant, angeli ex potentia sibi a Domino data, occluserunt mentis illorum externa, et aperuerunt ejus interna apud illos, et ex his adacti sunt loqui. Et tunc dixerunt, "Nostra fides, quam formavimus per conclusiones, unam sequentem ex altera, fuerat et adhuc est haec:
[3.] (1) Quod non sit aliquod Verbum Jehovae Dei, sed ventosum quid efflatum ex ore prophetarum. Hoc cogitavimus, quia Verbum praedestinat omnes ad caelum, et quod modo homo sit in culpa si non ambulat vias quae illuc tendunt. (2.) Quod religio sit, quia oportet esse; sed quod sit sicut procella ferens odorem fragrantem pro vulgo; quod illa ideo a ministris tam parvis quam magnis docenda sit, et quod ex Verbo, quia hoc receptum est. Hoc cogitavimus, quia ubi praedestinatio, ibi religio nihil est. (3.) Quod leges justitiae civiles sint religio; at quod praedestinatio non sit secundum vitam ex illis, sed ex puro beneplacito Dei, sicut apud absolutae potestatis regem ex sola visa facie. (4.) Quod ut vanitates explodenda, ac ut quisquiliae rejicienda sint omnia quae ecclesia docet, praeter quod Deus sit. (5.) Quod spiritualia, quae venditantur, non sint plus quam aetherea sub sole, quae si alte penetrant in hominem, inducant ei vertiginem et stuporem, et faciant illum detestabile monstrum coram eo." (6.) Interrogati de fide, ex qua praedestinationem deduxerunt, num crediderint illam spiritualem esse, dixerunt, quod secundum illam fiat, sed quod cum datur, sint sicut trunci, ex quibus quidem vivificantur, sed non spiritualiter. [4.] Post haec dira effata voluerunt recedere, sed dixi illis, "Manete aliquantum adhuc, et legam coram vobis ex Esaia." Et legi haec:
"Ne laeteris, Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te, nam ex radice serpentis exivit basiliscus, cujus fructus prester volans (xiv. 29);
et explicui id per sensum spiritualem, quod per "Philisthaeam" intelligatur Ecclesia separata a charitate; quod per "basiliscum" qui ex radice serpentis exivit, intelligatur doctrina ejus de tribus Diis, et de fide imputativa cuivis singulatim applicata; et quod per "fructum ejus" qui est prester volans, intelligatur nulla imputatio boni et mali, sed immediata misericordia sive homo bene sive male vixerit. [5.] His auditis dixerunt, "Sit hoc; sed ex codice illo, quem vocas Sanctum Verbum, exprome aliquid de praedestinatione." Et aperui, et apud eundem prophetam offendi hoc quod concordabat:
"Ova aspidis ponebant, et telas araneae texebant; qui comedit ex ovis illorum, moritur; et quando quis exprimit, excluditur vipera" (lix. 5). His auditis non sustinuerunt explicationem, sed aliqui ex illis qui arcessiti sunt, (erant quinque,) proripuerunt se in antrum, circum quod apparuit furve ignitum, signum quod non fides nec charitas illis. Ex his patet, quod (2)decretum synodicum illud de praedestinatione, non modo sit haeresis insana, sed etiam haeresis crudelis; quare eradicanda est e cerebro adeo, ut ne quidem unus apex ejus residuus sit.