486. Praedestinatio est fetus fidei hodiernae ecclesiae, quia nascitur ex fide absolutae impotentiae et nullus arbitrii in spiritualibus; ex illa, et quoque ex conversione sicut inanimata hominis, quod sit sicut truncus, et quod dein ex nulla conscientia sciat, num ipse truncus vivificatus sit ex gratia, vel non; nam dicitur, quod electio sit ex mera gratia Dei exclusa hominis actione, sive ex viribus naturae, sive rationis, proficiscatur; et quod electio fiat ubi et quando Deus vult, ita ex beneplacito. Opera, quae ut testimonia sequuntur fidem, sunt coram visu reflectente similia operibus carnis, ac Spiritus, qui operatur illa, non manifestat ex qua origine sunt, sed facit illa gratiae, seu beneplaciti, sicut ipsam fidem. [2.] Ex his patet, quod hodiernae ecclesiae dogma de praedestinatione, inde ut ex semine surculus, exiverit; et possum dicere, quod ut consectarium vix evitabile ex illa fide effluxerit: quod factum est primum apud Praedestinatianos, inde a Godoschalco, postea a Calvino et ejus asseclis, et demum a Synodo Dordrechtana valide stabilita, et inde ut palladium religionis, aut potius, sicut caput Gorgonis aut Medusae clipeo Paladis insculptum, a Supra-et-Infra-Lapsariis in ecclesiam suam exportata. [3.] Sed quid damnosius potuit excludi, et quid crudelius de Deo credi, quam quod aliqui ex humano genere ex praedestinato damnati sint Crudelis enim fides foret, quod Dominus, qui est ipse Amor, et ipsa Misericordia, velit ut multitudo hominum nascatur ad infernum, seu quod myriades myriadum nascantur devoti, hoc est, quod nascantur diaboli et satanae; et quod non ex Divina sua Sapientia, quae est infinita, providerit et provideat, ne illi qui bene vivunt, et agnoscunt Deum, in ignem et cruciatum aeternum conjiciantur. Est usque Dominus omnium Creator et Salvator, et Ipse solus ducit omnes, et nullius mortem vult. Quid ergo immanius potest credi et cogitari, quam quod coetus gentium et populorum sub auspicio et sub intuitu Ipsius ex praedestinato traderentur diabolo in praedam, ac satiaret ingluviem ejus? Sed hoc est fetus fidei hodiernae ecclesiae; at fides Novae Ecclesiae illud ut monstrum abhorret.