True Christian Religion (Chadwick) n. 489

Previous Number Next Number See English 

489. [VIII.] QUOD AESQUE LIBERO ARBITRIO IN SPIRITUALIBUS, DEUS FORET IN CAUSA MALI, ET SIC NULLA IMPUTATIO.

Quod Deus sit causa mali, sequitur a fide hodierna, quae primum exclusa est ab illis qui sederunt Concilium in Nicaea urbe. Ibi conficta et conflata est haeresis adhuc perstans, quod tres Personae Divinae fuerint ab aeterno, et quaelibet Deus per Se. Quo ovo excluso asseclae non potuerunt aliter, quam unamquamvis Personam ut Deum singulatim adire. Compilarunt fidem imputativam meriti seu justitiae Domini Dei Salvatoris, et ne quis homo intraret in meritum cum Domino, adempserunt homini omne liberum arbitrium in spiritualibus, et extremam impotentiam quoad illam fidem induxerunt. Et quia omne spirituale ecclesiae ex sola illa fide deduxerunt, declaraverunt similem impotentiam quoad omne quod ecclesia de salute docet. Inde enatae sunt dirae haereses, una post alteram, super illa fide, et hominis impotentia in spiritualibus, fundatae, et quoque damnosissima illa de praedestinatione, de qua in articulo praecedente actum est; quae omnes involvunt, quod Deus sit causa mali, aut quod Deus creaverit et bonum et malum. Sed, mi amice, ne fide alicui Concilio, sed fide Verbo Domini, quod supra Concilia est. Quid non excluserunt Concilia Romano Catholica, et quid non Dordrechtanum, unde praedestinatio, horrenda illa vipera educta est? Potest cogitari, quod liberum arbitrium datum homini in spiritualibus, fuerit causa media mali, consequenter, quod si tale liberum arbitrium non ei datum fuisset, homo non potuisset praevaricari. Sed, mi amice, siste gradum hic, et expende, num aliquis homo, ut sit homo, potuerit creari absque libero arbitrio in spiritualibus; si illud adimeretur ei, non amplius foret homo, sed modo statua. Quid liberum arbitrium nisi posse velle et facere, ac cogitare et loqui in omni apparentia ut a se? Quoniam hoc datum est homini, ut viveret homo, ideo positae fuerunt binae arbores in horto Edenis, arbor vitae, et arbor scientiae boni et mali; per quod significatur, quod ex libero sibi dato posset edere ex fructu arboris vitae, et ex fructu arboris scientiae boni et mali.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church