482. Quod homini non aliquod liberum arbitrium esset in civilibus, moralibus et naturalibus si illi non foret aliquod liberum arbitrium in spiritualibus, constat ex eo, quod spiritualia, quae vocantur theologica, resideant in suprema regione mentis hominis, sicut anima in corpore. Quod ibi resideant, est quia ibi est ostium, per quod Dominus ad hominem intrat: sub illis sunt civilia, moralia et naturalia, quae in homine omnem suam vitam recipiunt a spiritualibus, quae supra illa sedent; et quia vita a supremis influit a Domino, ac vita hominis est posse libere cogitare, velle, et inde loqui et facere, sequitur quod inde et non aliunde sit liberum arbitrium in politicis et naturalibus. Ex spirituali illo libero est homini perceptio boni et veri, ac justi et recti in civilibus, quae perceptio est ipse intellectus in sua essentia. [2.] Liberum arbitrium hominis in spiritualibus, est comparative sicut aer in pulmone, qui secundum omnes vices cogitationis ejus, attrahitur, detinetur et emittitur; et quod absque eo foret ei pejus quam illi qui incubo, angina et asthmate laborat. Et quod sit sicut sanguis in corde, qui si inciperet deficere, cor primum palpitaret, et post convulsiones omnimodo quiesceret. Et foret sicut corpus motum, quod fertur quamdiu ei conatus inest, et una simul cessant. Sic etiam est cum libero arbitrio, in quo voluntas hominis est; utrumque, simul liberum arbitrium et voluntas, in homine vocari potest conatus vivus; nam cessante voluntate cessat actio, et cessante libero arbitrio cessat voluntas. [3.] Si auferretur liberum spirituale homini, etiam comparative foret, sicut auferrentur rotae a machinis, brachia recipientia aerem a molis, ac vela a navibus. Immo foret sicut cum homine, qui spiritum emitttit, cum moritur; vita enim spiritus hominis in libero ejus arbitrio in spiritualibus consistit. Angeli gemunt, dum modo dicitur, quod hoc liberum arbitrium a multis ministris ecclesiae hodie negetur, et vocant negationem ejus, delirium supra delirium.