483. [VI.] QUOD ABSQUE LIBERO ARBITRIO IN SPIRITUALIBUS, VERBUM NON FORET ALICUJUS USUS, CONSEQUENTER ECCLESIA NEC ALIQUID.
Notum est in universo Christiano orbe, quod Verbum sit in lato sensu Lex, seu Liber legum, secundum quas homo victurus est, ut vitam aeternam sortiatur; et quid ibi frequentius dicitur, quam quod homo facturus sit bonum et non malum, et quod crediturus sit in Deum, et non in idola? Et est illud plenum mandatis et exhortationibus ad illa, ac benedictionibus ac pollicitis praemiorum pro illis qui faciunt, ac maledictionibus et comminationibus pro illis qui non faciunt. Ad quid haec omnia, si non foret homini aliquod liberum arbitrium in spiritualibus, hoc est, in talibus quae salutem et vitam aeternam concernunt, nisi quam vana, quae nulli usui inservirent? Et si homo haereret in idea, quod nulla ei sit potentia et nulla libertas in spiritualibus, ita abstracte ab aliqua potentia voluntatis in illis, num Scriptura Sacra tunc ei aliter appareret, quam sicut charta nuda absque syllabis, aut sicut charta super quam totum atramentarium conjectum est, aut sicut soli apices aut iotae absque litteris, ita sicut codex inanis? [2.] Hoc confirmare ex Verbo quidem non opus foret; sed quia Ecclesiae hodie profundarunt se in inanitatem mentis in spiritualibus, et ad confirmandum illam protulerunt aliqua loca inde, quae false interpretati sunt, oportet adducere aliqua, quae mandant homini ut faciat et credat: quae sint haec;
Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. xxi. 43). Facite..fructus dignos paenitentia;....jam jam securis ad radicem arboris jacet: omnis igitur arbor non faciens fructum bonum exscinditur et in ignem conjicitur (Luc. iii. 8, 9). Jesus dixit, "Quid Me vocatis Domine, Domine, et non facitis quae dico,....Omnis qui venit ad Me, et audit sermones meos, et facit illos,....similis est homini aedificanti domum,....super petra; qui vero audit et non facit, similis homini aedificanti domum super humo absque fundamento" (Luc. vi. 46-49). Jesus dixit, "Mater mea et fratres mei hi sunt, qui audiunt verbum Dei, et faciunt illud" (Luc. viii. 21). Scimus..quod peccatores Deus non audiat, sed si quis Deum colit, et voluntatem Ejus facit, hunc audit (Joh. ix. 31). Si haec scitis, beati estis, si feceritis illa (Joh. xiii. 17). Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me....et Ego, amabo illum (Joh. xiv. (1)21). In hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis (Joh. xv. 8). Vos amici mei estis, si feceritis quaecunque mando vobis..... Ego elegi vos,....ut fructum feratis, et fructus vester maneat (Joh. xv. 14, 16). Facite arborem bonam,....ex fructu cognoscitur arbor (Matth. (2)xii. 33). Facite..fructus dignos paenitentia (Matth. iii. (3)8). Qui..in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit,....et fructum fert (Matth. xiii. 23). Qui metit, mercedem accipit, et colligit fructum in vitam aeternam (Joh. iv. 36). Lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum....; discite bonum facere (Esai. i. 16. 17). Venturus..est Filius hominis in gloria Patris sui,...et tunc reddet unicuique secundum facta ejus (Matth. xvi. 27). Exibunt qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae (Joh. v. 29). Opera illorum sequuntur cum illis (Apoc. (4)xiv. 13). Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus (Apoc. xxii. 12). Jehovah, cujus oculi aperti sunt,....ad dandum cuivis secundum vias ejus; juxta opera nostra facit nobiscum" ((5)Jer. xxxii. 19; Sach. i. 6). [3.] Docet etiam idem Dominus in parabolis, quarum plures involvunt, quod qui bona faciunt, acceptentur, et qui mala, rejiciantur:
Ut in parabola de Agricolis in Vinea (Matth. xxi. 33-44). De talentis et minis, cum quibus negotiarentur (Matth. xxv. 14-(6)31; Luc. xix. 13-(7)25. Simi]iter de Fide, Jesus dixit, Qui credit in Me, non morietur in aeternum, sed vivet (Joh. xi. 25, 26). Haec..est voluntas Patris, ut omnis qui credit in Filium habeat vitam aeternam (Joh. vi. (8)40). Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; at vero qui non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo (Joh. iii. 36). Adeo..dilexit Deus Mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joh. iii. 15, 16). Et porro, Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua;....et amabis proximum sicut te ipsum: ex his duobus mandatis lex et prophetae pendent (Matth. xxii. (9)37-40). Sed haec sunt perpauca ex Verbo, et sicut aliqui cyathi aquae ex mari.