True Christian Religion (Chadwick) n. 481

Previous Number Next Number See English 

481. Quod homini sit liberum arbitrium in naturalibus, non negatur: sed hoc homini est ex libero ejus arbitrio in spiritualibus: nam Dominus a superiori seu interiori influit apud omnem hominem cum Divino Bono et Divino Vero, ut prius ostensum est, et per id inspirat vitam homini distinctam a vita bestiarum, et ad recipiendum illa, et ad agendum ex illis, dat ei posse et velle, et hoc nunquam alicui aufert; inde sequitur, quod Domini perpetua voluntas sit, ut homo recipiat verum et faciat bonum et sic fiat spiritualis, ad quod natus est; ac spiritualis fieri absque libero arbitrio in spiritualibus, tam impossibile est, sicut est trudere camelum per foramen acus netoriae aut sicut manu tangere aliquam stellam in caelo. Quod posse intelligere verum et id velle cuivis homini detur, et quoque diabolis, et nusquam auferatur, per vivam experientiam mihi ostensum est. Unus ex illis qui in inferno erant, quondam sublatus est in mundum spirituum; et ibi ab angelis e caelo interrogatus, num possit intelligere illa quae loquebantur cum illo, (erant Divina spiritualia,) respondit, quod intelligat; et quaesitus cur non receperit similia, dixit, quod non amaverit illa, et inde quod non voluerit. Iterum dictum est illi quod potuerit velle. Hoc miratus est, et dixit quod non. Quare angeli inspirabant intellectui ejus gloriam famae cum ejus amoeno; quo accepto, etiam voluit, et quoque amavit: sed mox remissus est in statum priorem, in quo fuit depraedator, adulter et blasphemator proximi, et tunc quia non voluit, nec intellexit illa amplius. Ex his patet, quod homo sit homo ex libero arbitrio in spiritualibus, et absque eo homo foret truncus, lapis, aut statua uxor Loti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church