True Christian Religion (Chadwick) n. 42

Previous Number Next Number See English 

42. Praeter haec sciendum est, quod tres gradus amoris et sapientiae, et inde tres gradus vitae sint, et quod mens humana secundum hos gradus sicut in regiones formata sit, et quod vita in suprema regione in supremo gradu sit, in secunda regione in minore gradu, et quod in ultima regione in infimo gradu. Hae regiones aperiuntur successive apud homines; ultima regio, ubi vita in infimo gradu est, ab infantia ad pueritiam, et hoc fit per scientias; secunda regio, ubi vita est in majore gradu, a pueritia ad adolescentiam, et hoc fit per cogitationes ex scientiis; et suprema regio, ubi vita in supremo gradu est, ab adolescentia ad juventutem, et porro; et hoc fit per perceptiones veritatum et moralium et spiritualium. Ulterius sciendum est, quod perfectio vitae non consistat in cogitatione, sed in perceptione veri ex luce veri. Differentiae vitae apud homines inde possunt concludi; dantur enim qui illico dum audiunt verum, percipiunt quod verum sit; hi in mundo spirituali repraesentantur per aquilas: dantur qui non percipiunt verum, sed concludunt illud ex confirmationibus per apparentias; hi repraesentantur per aves canoras: dantur qui credunt verum esse, quia dictatum a viro auctoritatis; hi repraesentantur per picas: et insuper dantur, qui non volunt, tum qui non possunt, percipere verum, sed modo falsum; causa est, quia in luce fatua sunt, in qua luce falsum apparet sicut verum, ac verum vel sicut aliquod supra caput in densa nube absconditum, vel sicut meteoron, vel sicut falsum; horum cogitationes repraesentantur per noctuas, et loquelae per ululas; illi ex his, qui confirmaverunt sua falsa, non sustinent audire vera, ac ut primum aliquod verum auris eorum ostium pulsat, ex aversatione repellunt illud, vix aliter quam stomachus biliosis differtus cibum ex nausea evomit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church