True Christian Religion (Chadwick) n. 41

Previous Number Next Number See English 

41. (iv.) Quod Amor et Sapientia in Deo unum faciant. - Omnis sapiens in ecclesia novit quod omne bonum amoris et charitatis sit a Deo, similiter omne verum sapientiae et fidei: quod ita sit, ratio humana etiam videre potest, dummodo scit quod origo amoris et sapientiae sit e Sole mundi spiritualis, in cujus medio est Jehovah Deus; seu quod idem est, quod sit a Jehovah Deo per Solem, qui circumcirca Illum est; calor enim procedens e Sole illo in essentia sua est amor, et lux inde procedens in essentia sua est sapientia: inde ut in clara die patet, quod amor et sapientia in illa origine unum sint, proinde in Deo, ex quo origo illius Solis. Illustrari etiam hoc potest, ex sole mundi naturalis, qui est purus ignis, quod ex igneo ejus procedat calor, et quod ex splendore ignei ejus procedat lux, et sic quod utrumque in origine sua unum sit. [2.] Quod autem in procedendo dividantur, constat ex subjectis, quorum aliqua plus caloris, et aliqua plus lucis recipiunt: hoc imprimis fit apud homines; in his lux vitae, quae est intelligentia, et calor vitae qui est amor, dividuntur; quod fit ex causa quia homo reformandus et regenerandus est; et hoc non fieri potest, nisi lux vitae, quae est intelligentia, doceat quid volendum et amandum est. Sciendum tamen est, quod Deus continue operetur conjunctionem amoris et sapientiae apud hominem, sed quod homo nisi spectet ad Deum, et credat in Ipsum, continue operetur divisionem; quare quantum duo illa, bonum amoris aut charitatis ac verum sapientiae aut fidei, conjunguntur apud hominem, tantum homo fit imago Dei, ac elevatur ad caelum et in caelum ubi sunt angeli; et vicissim, quod quantum duo illa dividuntur ab homine, tantum homo fiat imago Luciferi et Draconis, et dejiciatur e caelo in terram, et dein sub terram in infernum. Ex conjunctione duorum illorum, fit status hominis sicut status arboris tempore veris, quando calor se ex aequo conjungit cum luce, unde ejus germinatio, florescentia, et fructificatio; at vicissim ex divisione duorum illorum, fit status hominis sicut status arboris tempore hiemis, quando calor a luce recedit, unde ejus denudatio et decalvatio ab omni folio et fronde. [3.] Quando spiritualis calor, qui est amor, separat se a spirituali luce, quae est sapientia, seu, quod idem est, charitas a fide, fit homo sicut humus acescens aut putrescens, in qua nascuntur vermes; et si producit virgulta, folia illorum implentur pediculis, et consumuntur. Illecebrae enim amoris mali, quae in se sunt concupiscentiae, erumpunt, quas intelligentia non domat et refrenat, sed diligit, educat et nutrit. Verbo, dividere amorem et sapientiam, seu charitatem et fidem, quae duo Deus continue conatur conjungere, comparative est sicut orbare faciem rubore, unde pallor sicut mortui; aut auferre candorem a rubore, unde facies fit sicut fax inflammata: et quoque fit sicut vinculum conjugiale solvere inter duos, et facere ut uxor fiat meretrix, et vir adulter; amor enim aut charitas est sicut maritus, ac sapientia aut fides est sicut uxor; et cum duo illa separantur, fit spiritualis meretricatio et scortatio, quae sunt falsificatio veri et adulteratio boni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church