43. (v.) Quod Essentia amoris sit amare alios extra se, velle unum cum illis esse, et beatificare illos ex se. - Sunt duo, quae faciunt essentiam Dei, - amor et sapientia; at sunt tria quae faciunt essentiam amoris Ipsius, - amare alios extra se, velle unum cum illis esse, et beatificare illos ex se; eadem tria etiam faciunt essentiam sapientiae Ipsius, quia amor et sapientia in Deo unum faciunt, ut supra ostensum est; at amor vult illa, et sapientia producit illa. [2.] Primum essentiale, quod est amare alios extra se, agnoscitur ex amore Dei erga totum geniis humanum; et propter illud amat Deus omnia quae creavit, quia sunt media; nam qui amat finem, etiam amat media: omnes et omnia in universo sunt extra Deum, quia sunt finita, et Deus est infinitus. Amor Dei vadit et extendit se non modo ad bonos et bona, sed etiam ad malos et mala; proinde non modo ad illos et illa, quae in caelo sunt, sed etiam ad illos et illa quae in inferno sunt; ita non modo ad Michaelem et Gabrielem, sed etiam ad Diabolum et Satanam; est enim Deus ubivis et ab aeterno in aeternum Idem. Dicit etiam, Quod faciat Solem suum exoriri super bonos et malos; ac quod pluviam mittat super justos et injustos (Matth. v. 45):
sed quod usque mali sint mali, ac mala sint mala, est in ipsis subjectis et objectis, quod non recipiant amorem Dei qualis est, et intime inest, sed quales ipsi sunt; similiter ut facit spina et urtica cum calore solis, et cum pluvia caeli. [3.] Secundum essentiale amoris Dei, quod est velle unum cum illis esse, agnoscitur etiam ex conjunctione Ipsius cum caelo angelico, cum ecclesia in terris, cum unoquovis ibi, et cum omni bono et vero, quae hominem et ecclesiam ingrediuntur et faciunt; amor etiam in se spectatus non aliud est quam nisus ad conjunctionem: quapropter ut hoc essentiae amoris obtineretur, Deus creavit hominem in imaginem et similitudinem suam, cum qua conjunctio fieri potest. Quod amor Divinus continue intendat conjunctionem, patet a Domini verbis, Quod velit ut unum sint, Ipse in illis et illi in Ipso ac ut amor Dei in illis sit (Joh. xvii. 21-23, 26). [4.] Tertium essentiale amoris Dei, quod est beatificare illos a se, agnoscitur ex vita aeterna, quae est beatitudo, faustitas, et felicitas absque fine, quam Deus dat illis, qui amorem Ipsius in se recipiunt; Deus enim sicut est ipse Amor, etiam est ipsa Beatitudo; nam omnis amor jucundum a se exspirat, et Divinus Amor ipsum beatum, faustum, et felix in aeternum, ita Deus beatificat angelos, ac homines post mortem, a Se, quod fit per conjunctionem cum illis.