True Christian Religion (Chadwick) n. 325

Previous Number Next Number See English 

325. NONUM ET DECIMUM PRAECEPTUM. "Non concupisces domum proximi tui, non concupisces uxorem proximi tui, non servum ejus et ancillam ejus et bovem ejus et asinum ejus, et omne quod proximo tuo." Haec in Catechismo, qui hodie in manibus est, in duo praecepta distincta sunt, in unum, quod facit Nonum, quod est, "Non concupisces domum proximi tui;" et in alterum, quod facit Decimum, quod est, "Non concupisces uxorem proximi tui, et servum ejus, et ancillam ejus, et bovem ejus et asinum ejus, et omne quod proximo tuo:" haec duo praecepta, quia unam rem faciunt, et Exod. (xx. 14), et Deutr. (v. 18), unum versum, suscepi de duobus illis praeceptis simul agere; sed non propterea, quod velim ut in unum praeceptum conjungantur, sed in duo sicut prius distinguantur, quoniam praecepta illa dicuntur Decem Verba (Exod. xxxiv. 28; Deutr. iv. 13; x. 4).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church