True Christian Religion (Chadwick) n. 326

Previous Number Next Number See English 

326. Haec duo praecepta spectant omnia illa praecepta quae praecedunt, ac docent et injungunt quod mala non facienda sint, ut quoque nec concupiscenda; proinde ut non solum sint externi hominis, sed etiam interni; nam qui non facit mala, et tamen concupiscit illa facere, usque facit illa. Dominus enim dicit, Si quis concupiscit alterius uxorem, "jamdum adulterium cum illa commisit in corde suo" (Matth. v. 27, 28). et externus homo non prius fit internus, seu cum interno unum agit, quam dum concupiscentiae remotae sunt. Hoc quoque Dominus docet, dicens, "Vae vobis Scribae et Pharisaei, ..quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia; Pharisaee caece, purga prius internum poculi et patinae. ut sit etiam externum mundum" (Matth. xxiii. 25, 26):

et praeterea in toto illo capite a principio ad finem. Interna, quae sunt Pharisaica, sunt concupiscentiae ad illa, quae in praeceptis i., ii., v., vi., vii., viii., mandantur non facienda. Notum est, quod Dominus in mundo docuerit interna ecclesiae; ac interna ecclesiae sunt non concupiscere mala; et sic docuit, ut internus et externus homo unum faciant: et hoc est e novo generari, de quo Dominus ad Nicodemum locutus est (Joh. iii.); et nemo potest e novo generari seu regenerari, proinde internus fieri, nisi a Domino. Ut duo haec praecepta spectent omnia illa quae praecedunt, ut non concupiscenda sint, ideo primum nominantur domus, postea uxor, et deinde, servus, ancilla, bos et asinus; ac ultimo omne quod est proximo: domus enim involvit sequentia omnia, nam in illa est maritus, uxor, servus, ancilla, bos et asinus; uxor quae postea nominatur, deinde involvit illa quae sequuntur, nam illa est domina, sicut maritus est dominus in domo; servus et ancilla sunt sub illis, ac boves et asini sub his; et demum omnia quae infra seu extra sunt, per quod dicatur omne quod proximo tuo est: ex quibus patet, quod omnia priora spectentur in duobus his praeceptis in communi et in particulari, et in lato et in stricto sensu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church