324. Illi qui falsa loquuntur ex dolo aut proposito, et illa sono aemulo affectionis spiritualis pronuntiant, et plus si intermiscent vera ex Verbo, quae sic falsificant, ab antiquis dicti sunt Incantatores (de quibus videatur Apocalypsis Revelata, n. 462); tum Pythones et Serpentes arboris scientiae boni et mali. Hi falsarii, mendaces et dolosi, assimilari possunt illis qui blande et amice loquuntur cum inimicis, et cum loquuntur, a tergo tenent pugionem, cum qua interimant. Et assimilari possunt illis qui gladios veneno tingunt, et sic aggrediuntur hostes: et illis qui aquis immiscent aconita, ac mustis et pastis saccharinis virus. Assimilari etiam possunt scortis venustis et allicientibus lue maligna infectis; tum virgultis aculeatis, quae admota naribus fibrillas olfactus laedunt: ut et venenis edulcoratis: et quoque fimis, qui siccati tempore autumni odorem fragrantem spargunt. Tales in Verbo describuntur per pardos (videatur Apocalypsis Revelata, n. 572).