305. QUARTUM PRAECEPTUM. "Honora Patrem tuum et Matrem tuam, ut prolongentur dies tui, et ut bene tibi sit super terra." Hoc praeceptum legitur ita Exod xx. 12, et Deutr. v. 16. Per "honorare Patrem tuum et Matrem tuam" in sensu naturali, qui est [1]sensus litterae, intelligitur honorare parentes, obedire illis, applicare se illis, et gratias agere illis pro benefactis: quae sunt, quod alant et vestiant illos, ac introducant in mundum, ut in illo civiles et morales personas agant; et quoque in caelum per praecepta religionis; ita consulunt illorum prosperitati temporariae, et quoque felicitati aeternae; et haec omnia faciunt ex amore, in quo sunt a Domino, cujus vice funguntur. In sensu respectivo intelligitur honor tutorum a pupillis, si parentes mortui sunt. In latiori sensu per hoc praeceptum intelligitur honorare regem et magistratus; quoniam hi prospiciunt omnibus necessitates in communi, quas parentes in particulari. In latissimo sensu per hoc praeceptum intelligitur amare patriam, quia haec nutrit illos, et tutatur illos, quare Patria vocatur a Patre. Sed huic et illis honores praestandi sunt a parentibus, et ab his implantandi liberis.