True Christian Religion (Chadwick) n. 306

Previous Number Next Number See English 

306. In sensu spirituali, per "honorare Patrem et Matrem" intelligitur venerari et amare Deum et ecclesiam. In hoc sensu per "Patrem" intelligitur Deus, qui est Pater omnium; et per "Matrem" ecclesia. Infantes et angeli in caelis non alium patrem, nec aliam matrem sciunt, quoniam a Domino per ecclesiam ibi e novo nati sunt: quare Dominus dicit, "Patrem ne vocetis vestrum in terra, unus namque est Pater vester, qui in caelis est" (Matth. xxiii. 9):

haec dicta sunt pro infantibus et angelis in caelo, non autem pro infantibus et hominibus in terra. Simile docet Dominus in oratione Ecclesiarum Christianarum communi, "Pater noster, qui est in caelis, sanctificetur nomen tuum." Quod per "matrem" in sensu spirituali, intelligatur ecclesia, est quia sicut mater in terra alit suos liberos victu naturali, ita ecclesia illos victu spirituali; quare etiam ecclesia in Verbo passim vocatur "mater." Ut apud Hoscheam, "Contendite cum matre vestra; ...non illa uxor mea, et Ego non Maritus ejus" (ii. 2, 5). Apud Esaiam, "Ubi est libellus repudii Matris vestrae, quam dimiserim?" (l. 1; et Ezech. xvi. 45; xix. 10). Et apud Evangelistas, Jesus "extendens manum suam ad discipulos, dixit, ....Mater mea, et fratres mei sunt, qui audiunt verbum Dei, et faciunt illud" (Matth. xii. 48, 49; Marc. iii. 33-35; Luc. viii. 21; Joh. xix. 25-27).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church