304. Pax caelestis, quae est pro infernis, ne mala et falsa inde assurgant et invadant, comparari potest cum pace naturali in multis, sicut cum pace post bella quando quisque in securitate pro hostibus, et tutus in sua urbe, in sua domo, inque suis praediis et hortis vivit, est sicut dixit Propheta, ubi de pace caelesti naturaliter loquitur, "Sedebunt vir sub vite sua et sub ficu sua, non terrens" (Mich. iv. 4; Esai. lxv. 21-23). Comparari etiam potest cum recreationibus animi, et quietibus post graves labores; cum solatiis matrum post par tus, quando amor illarum storge vocatus manifestat sua jucunda: comparari etiam potest cum serenitate post tempestates, nubes atras, et tonitrua: et quoque cum vere post exactam horridam hiemem, et tunc cum laetificatione ex novellis in agris, et ex efflorescentiis in hortis, campis et silvis: pariter cum statu mentium apud illos, qui post procellas et pericula in mari attingunt portum, et mittunt pedes in exspectatam terram.