True Christian Religion (Chadwick) n. 255

Previous Number Next Number See English 

255. Locutus sum cum quibusdam in mundo spirituali, qui ante plura saecula vixerunt, et se confirmaverunt in falsis religionis suae; et compertus sum, quod in iisdem adhuc constanter manerent: et quoque locutus sum cum quibusdam ibi, qui in eadem religione fuerunt, et cogitaverunt sicut illi, sed non confirmaverunt falsa ejus apud se; et compertus sum, quod instructi ab angelis falsa rejecerint, et vera receperint, et quod hi salvati sint, non autem illi. Unusquisque homo post mortem instruitur ab angelis, et recipiuntur illi qui vera vident, et ex veris falsa; sed modo illi vident vera, qui se non confirmaverunt in falsis; sed qui se confirmaverunt, illi non volunt videre vera, et si vident, se retro vertunt, et tunc vel ad illa rident, vel illa falsificant. Genuina causa est, quod confirmatio intret voluntatem, ac voluntas est ipse homo, et disponit intellectum ad nutum; at nuda cognitio modo intrat intellectum, et hic non aliquod jus in voluntatem habet, ita non est in homine, [1]aliter quam sicut qui stat in atrio aut in porta, et non adhuc in domo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church