True Christian Religion (Chadwick) n. 254

Previous Number Next Number See English 

254. X. Quod Haereses ex Sensus litterae Verbi captari possint, sed quod confirmare illas damnosum sit. Supra ostensum est, quod Verbum non possit intelligi absque doctrina, et quod doctrina sit sicut lucerna, ut genuina vera videantur; et hoc ex causa, quia Verbum per meras correspondentias conscriptum est. Inde est, quod plura ibi apparentiae veri sint, et non nuda vera; et plura ad captum mere naturalis hominis scripta, et tamen ita ut simplices illud simpliciter possint intelligere, et intelligentes intelligenter, ac sapientes sapienter. Nunc quia Verbum tale est, possunt apparentiae veri, quae sunt vestita vera, pro nudis veris captari, quae dum confirmantur, fiunt fallaciae, quae in se sunt falsa. Ex eo, quod apparentiae veri, pro genuinis veris captae et confirmatae sint, enatae sunt omnes haereses, quae in Christiano orbe fuerunt, et adhuc sunt. Ipsae haereses non damnant homines, sed confirmationes falsitatum, quae in haeresi sunt, ex Verbo, et per ratiocinia ex naturali homine, et vita mala, damnant. Quisque enim nascitur in religionem patriae suae aut parentum suorum, ab infantia initiatur in illam, et postea retinet illam, nec potest semet ipsum educere ex falsis ejus, tam propter negotia in mundo, quam propter imbecillitatem intellectus in perspiciendis veris illius prosapiae; sed vivere male, et confirmare falsa usque ad destructionem genuini veri, hoc damnat. Nam qui manet in sua religione, et credit in Deum, ac intra Christianismum credit in Dominum, et Verbum sanctum habet, et secundum praecepta Decalogi ex religione vivit, is non jurat in falsa; quare dum audit vera, et suo modo percipit illa, potest illa amplecti, et sic a falsis educi; non autem ille, qui falsa religionis suae confirmaverat, nam falsum confirmatum manet, et non potest exstirpari; est enim falsum post confirmationem, sicut quis juraverit in illud, imprimis si cohaeret cum amore sui, aut cum fastu propriae intelligentiae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church