True Christian Religion (Chadwick) n. 253

Previous Number Next Number See English 

253. Propter conjugium Divini Boni et Divini Veri in singulis Verbi, permultis in locis dicitur Jehovah [[4]et] Deus, tum Jehovah et Sanctus Israelis, sicut forent duo, cum tamen unum sunt; per "Jehovam" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris, et per "Deum" et per "Sanctum Israelis" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum Divinae Sapientiae. Quod Jehovah et Deus, ac Jehovah et Sanctus Israelis in permultis locis in Verbo dicantur, et tamen intelligatur unus, in Doctrina de Domino Redemptore videatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church