256. Sed hoc illustretur per exemplum. In Verbo multis in locis tribuitur Deo ira, excandescentia, vindicta, et quod puniat, dejiciat in infernum, tentet, et plura similia. Qui hoc simpliciter et sicut infans credit, et propter ea timet Deum, et sibi cavet a peccare contra Ipsum, ille propter simplicem illam fidem non damnatur. Sed qui apud se confirmat illa eo usque, ut credat quod ira, excandescentia, vindicta, et sic talia quae mali sunt, apud Deum sint, et quod ex ira, excandescentia et vindicta hominem puniat, ac in infernum dejiciat, ille damnatur, quia genuinum verum destruxit; quod est, quod Deus sit ipse Amor, ipsa Misericordia, et ipsum Bonum; et qui est illa, non potest irasci, excandescere, et vindicare. Quod illa in Verbo tribuantur Deo, est quia ita apparet; talia sunt apparentiae veri.