True Christian Religion (Chadwick) n. 248

Previous Number Next Number See English 

248. IX. Quod in singulis Verbi sit Conjugium Domini et Ecclesiae, et inde Conjugium Boni et Veri. Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, hactenus non visum est, nec videri potuit, quia sensus spiritualis Verbi non prius detectus est, et id conjugium non videri potest nisi per illum. Sunt enim bini sensus in Verbo, latentes in sensu litterae ejus, qui vocantur spiritualis et caelestis. In spirituali sensu in Verbo se referunt illa quae ejus sunt, maxime ad ecclesiam; et in caelesti maxime ad Dominum: tum in spirituali sensu se referunt illa quae ejus sunt ad Divinum Verum, et in caelesti ad Divinum Bonum. Inde est in Verbo illud conjugium. Sed hoc non apparet alicui, nisi qui ex sensu spirituali et caelesti Verbi scit vocum et nominum significationes; nam quaedam voces et nomina praedicantur de bono, et quaedam de vero, et quaedam includunt utrumque; quare absque illa cognitione conjugium illud in singulis Verbi non videri potuit: haec causa est, quod hoc arcanum non prius detectum fuerit. Quoniam tale conjugium in singulis Verbi est, ideo multoties in Verbo sunt binae expressiones, quae apparent sicut repetitiones unius rei; attamen non sunt repetitiones, sed una se refert ad bonum, et altera ad verum, ac utraque simul sumpta facit conjunctionem illorum, ita unam rem. Inde etiam est Divina sanctitas Verbi; nam in omni opere Divino est bonum conjunctum vero, ac Verum conjunctum bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church