True Christian Religion (Chadwick) n. 247

Previous Number Next Number See English 

247. Multis in locis apud Prophetas describitur ecclesia apud gentem Israeliticam et Judaicam, quod prorsus destructa et nulla facta sit per id, quod sensum seu intellectum Verbi falsificaverint; nam aliud non destruit ecclesiam. Intellectus Verbi, tam verus quam falsus, describitur apud Prophetas per Ephraimum, imprimis apud Hoscheam: nam per "Ephraimum" in Verbo significatur intellectus Verbi in ecclesia. Quoniam intellectus Verbi facit ecclesiam, ideo Ephraim vocatur "Filius pretiosus," et "natus deliciarum" (Jerem. xxxi. [2]20);

"Primogenitus" (Jerem. xxxi. [3]9);

"Robur capitis Jehovae" (Psalm. lx. 9 [B.A. 7]; cviii. 9[B.A. 8]);

"Potens" (Sach. x. 7):

"Impletus arcu" (Sach. ix. 13):

et filii Ephraimi vocantur "Armati" et "jaculatores arcus" (Psalm. lxxviii. 9):

per "arcum" enim significatur doctrina ex Verbo pugnans contra falsa. Ideo etiam Ephraim ad dextram Israelis translatus est, et benedictus; tum loco [1]Reubenis acceptatus est (Genes. xlviii. 5, 11, seq.). Et ideo, Ephraim cum fratre suo Menasse a Mose in benedictione filiorum Israelis sub nomine Josephi patris illorum supra omnes exaltatus est (Deut. xxxiii. [13]-17). [2.] Qualis autem ecclesia est, quando intellectus Verbi est deperditus, per Ephraimum apud Prophetas etiam describitur, imprimis apud Hoscheam; ut in his: "Israel et Ephraim corruent. ....Ephraim in solitudinem erit. Ephraim oppressus et concussus judicii" (Hosch. v. 5, 9, 11-14). "Quid faciam tibi Ephraim? ....quia sanctitas tua sicut nubes aurorae, et sicut ros mane cadens, abit" (Hosch. vi. 4). "Non habitabunt in terra Jehovae, ..revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum [2]comedet" (Hosch. ix. 3):

"terra Jehovae" est ecclesia, "Aegyptus" est scientificum naturalis hominis; "Assyria" est ratiocinatio inde, ex quibus duobus simul Verbum quoad intellectum ejus interiorem falsificatur; ideo dicitur quod "Ephraim in Aegyptum revertetur, et in Assyria immundum [2]comedet." [3.] "Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum; omni die mendacium et vastationem multiplicat; foedus cum Assyria pangit, et oleum in Aegyptum defertur" (Hosch. xii. 2 [B.A. 1]):

"pascere ventum," "persequi eurum," ac "multiplicare mendacium et vastationem," est falsificare vera, et sic destruere ecclesiam. Simile etiam significatur per "scortationem Ephraimi," (nam "scortatio" significat falsificationem intellectus Verbi, hoc est, genuini veri ejus,) in his: - "Ego novi Ephraimum, ....quod omnino scortatus sit, et pollutus sit Israel" (Hosch. v. 3). "In domo Israelis vidi rem foedam, ibi scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel" (Hosch. vi. 10):

"Israel" est ipsa ecclesia, et "Ephraim" est intellectus Verbi, ex quo et secundum quem est ecclesia; quare dicitur, "Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel." [4.] Quoniam ecclesia apud gentem Israeliticam et Judaicam per falsificationes Verbi plane destructa fuit, ideo de Ephraimo dicitur, "Dabo te Ephraim, tradam te Israel, sicut Adamam, et ponam te sicut Zeboim" (Hosch. xi. 8). Nunc quia apud Prophetam Hoscheam, a primo capite ad ultimum de falsificatione genuini intellectus Verbi, et de destructione ecclesiae per illam, et quia per "scortationem" significatur falsificatio veri ibi, ideo mandatum est illi prophetae, ut repraesentaret illum statum ecclesiae, per Quod acciperet sibi scortum in uxorem, et ex illa gigneret filios ([Hosch.] i.);

ac iterum Ut acciperet mulierem adulteram ([Hosch.] iii.). Haec allata sunt, ut ex Verbo sciatur et confirmetur, quod ecclesia talis sit qualis est intellectus Verbi in illa, praestans et pretiosa, si intellectus sit ex genuinis veris ex Verbo at destructa, immo foeda, si ex falsificatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church