True Christian Religion (Chadwick) n. 246

Previous Number Next Number See English 

246. Talis fuit gens Judaica; quare illa, quia possidebat Verbum, a Domino assimilabatur diviti, qui indutus erat purpura et bysso, et splendide vivebat cottidie, et usque ex Verbo ne quidem tantum veri et boni hauserat, ut misereretur pauperis Lazari, ante ostium ejus [1]ulcerosus jacentis. Illa gens non solum non aliqua vera ex Verbo appropriavit sibi, sed falsa in tali copia, ut tandem illis non appareret aliquod verum; nam vera per falsa non modo obteguntur, sed etiam oblitterantur et rejiciuntur. Inde erat, quod nec agnoverint Messiam, tametsi omnes prophetae Ipsius adventum annuntiaverant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church