True Christian Religion (Chadwick) n. 245

Previous Number Next Number See English 

245. Quod ecclesia sit secundum doctrinam ejus, et quod doctrina sit ex Verbo, notum est; sed usque doctrina non instaurat ecclesiam, sed integritas et puritas doctrinae, consequenter intellectus Verbi; sed specialem ecclesiam, quae est apud hominem in singulari, non instaurat et facit doctrina, sed fides et vita secundum illam; similiter Verbum non instaurat et facit ecclesiam in specie apud hominem, sed fides secundum vera, et vita secundum bona, quae inde haurit et sibi applicat. Verbum est sicut fodina, in qua aurum et argentum in profundo in omni copia sunt; ac sicut fodina, in qua interius et interius lapides plus et plus pretiosi latent: hae fodinae aperiuntur secundum intellectum Verbi; absque intellectu Verbi, [1]quale est in se, in suo sinu, et in sua profunditate, illud non plus faceret ecclesiam apud hominem, quam fodinae illae in Asiatico orbe facerent Europaeum divitem; aliter si foret inter illarum possessores et operarios. Verbum apud illos, qui scrutantur vera fidei et bona vitae inde, est sicut sunt gazae apud regem Persiae, aut apud imperatores Mogolis et Chinae; et homines ecclesiae sicut praefecti illarum, quibus data est venia ad suos usus desumere quantum libet; at illi qui Verbum modo possident, ac legunt illud, et tamen non inquirunt genuina vera pro fide, et genuina bona pro vita, sunt sicut illi qui ex novellis sciunt quod tantae gazae ibi sint, sed ex illis ne quidem nummum accipiunt. Illi qui Verbum possident, et non aliquem intellectum genuini veri et voluntatem genuini boni inde hauriunt, sunt sicut qui credunt se divites ex opibus mutuo acceptis ab aliis, aut possessionatos ab aliorum praediis, domibus et mercibus: quod hoc sit phantasticum, quisque videt. Similes etiam sunt illis, qui incedunt in magnificis vestibus, vehuntur in auratis curribus cum satellitiis a tergo et ad latera, et praecursoribus, et tamen non quicquam ex illis suae proprietatis sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church