True Christian Religion (Chadwick) n. 249

Previous Number Next Number See English 

249. Dicitur quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri; quia ubi conjugium Domini et Ecclesiae est, ibi etiam conjugium boni et veri est, est enim hoc conjugium ab illo; nam dum ecclesia seu homo ecclesiae in veris est, tunc Dominus in vera ejus influit cum bono, et illa vivificat; seu quod idem, dum homo ecclesiae in intellectu veri est, tunc Dominus per bonum charitatis in intellectum ejus influit, et sic ei infundit vitam. Sunt binae facultates vitae apud unumquemvis hominem, quae vocantur intellectus et voluntas. Intellectus est receptaculum veri et inde sapientiae, ac voluntas est receptaculum boni, et inde charitatis. Hae duae facultates unum facient, ut homo sit homo ecclesiae; ac unum faciunt, dum homo intellectum format ex genuinis veris, et hoc fit ad apparentiam sicut ab illo, et dum voluntas ejus impletur bono amoris, hoc fit a Domino. Inde homini vita veri et vita boni est; vita veri in intellectu, et vita boni in voluntate; quae dum unitae sunt, non duas sed unam vitam faciunt. Hoc est conjugium Domini et Ecclesiae, tum conjugium boni et veri apud hominem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church