True Christian Religion (Chadwick) n. 232

Previous Number Next Number See English 

232. Contrarium fit illis qui ex doctrina religionis falsae legunt Verbum; et plus illis, qui doctrinam illam ex Verbo confirmant, et tunc spectant ad sui gloriam et ad mundi opes. Apud hos vera Verbi sunt sicut in umbra noctis, et falsa sicut in luce diei; legunt Vera, sed non vident illa; et si umbram illorum vident, falsificant illa. Sunt hi de quibus Dominus dicit, Quod oculos habeant et non videant, et quod aures et non intelligant (Matth. xiii. 14, 15). Inde fit lux eorum in rebus spiritualibus, quae ecclesiae sunt, mere naturalis, et visus mentis illorum sicut videntis larvas in lecto dum expergiscitur, aut sicut noctambuli, qui credit se vigilem cum dormit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church