True Christian Religion (Chadwick) n. 233

Previous Number Next Number See English 

233. Datum est loqui cum multis post mortem, qui crediderunt se sicut stellas lucituros in caelo; quia, ut dixerunt, sanctum habuerunt Verbum, saepius perlegerunt illud, plura inde collegerunt, per quae fidei suae dogmata confirmaverunt, et propter id ut docti celebrati sunt, ex quo crediderunt se Michaeles et Raphaeles futuros. Sed plures ex illis explorati sunt, ex quo amore studuerunt Verbo; ac inventi, quod aliqui ex amore sui, ut sicut primates ecclesiae colerentur, et aliqui ex amore mundi, ut lucrarentur opes. Hi dum etiam explorati sunt, quid scirent ex Verbo, compertum est, quod inde nihil genuini veri scirent, sed modo tale, quod vocatur verum falsificatum, quod in se est putre falsum, in caelo enim putet; et dictum est illis, quod hoc illis esset ex causa, quia ipsi et mundus essent fines, dum legerunt Verbum, et non verum fidei et bonum vitae; et cum ipsi et mundus sunt fines, tunc mens in legendo Verbum haeret in se ipsis et in mundo, et inde cogitant jugiter ex suo proprio, et proprium hominis in caligine quoad omnia quae caeli et ecclesiae sunt, est; in quo statu non potest homo a Domino subduci, et elevari in lucem caeli, proinde nec aliquem influxum a Domino per caelum recipere. Vidi etiam hos in caelum admissos; et cum ibi inventi sunt quod absque veris essent, dejecti sunt; sed usque apud illos remansit fastus quod meruerint. Aliter factum est cum illis qui studuerunt Verbo ex affectione sciendi verum quia est verum, et inservit usibus vitae, non modo suae, sed etiam proximi: illos vidi elevatos in caelum, et sic in lucem, in qua est Divinum Verum ibi; et simul tunc exaltatos in sapientiam angelicam, et in felicitatem ejus, in qua sunt angeli caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church