True Christian Religion (Chadwick) n. 231

Previous Number Next Number See English 

231. (iii.) Quod genuinum Verum, quod Doctrinae erit, in sensu litterae Verbi, non appareat aliis, quam qui in illustratione sunt a Domino. - Illustratio est a solo Domino, et apud illos, qui amant vera quia vera sunt, et faciunt illa usus vitae; apud alios non datur illustratio in Verbo. Quod illustratio sit a solo Domino, est quia Verbum est ab Ipso, et inde Ipse in illo; quod illustratio sit illis, qui amant vera quia vera sunt, et faciunt illa usus vitae, est quia illi in Domino sunt et Dominus in illis, est enim Dominus ipsa Veritas, ut in capite de Domino ostensum est; et tunc Dominus amatur, quando vivitur secundum Divina Ipsius vera, ita quando fiunt usus ex illis, secundum haec apud Johannem, "In die illo cognoscetis.... quod vos in Me, et Ego in vobis; qui habet praecepta Mea et facit illa, ille.... amat Me, ....et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum, et ad illum" veniam, "et mansionem apud illum" faciam (xiv. 20, 21, 23). Hi sunt, qui in illustratione sunt, cum legunt Verbum, et apud quos Verbum lucet et translucet. Quod Verbum apud illos luceat et transluceat, est quia singulis Verbi sensus spiritualis et caelestis inest, et hi sensus sunt in luce caeli, quare Dominus per illos et illorum lucem influit in sensum naturalem Verbi, et in hujus lucem apud hominem. Inde homo ex interiore perceptione agnoscit verum, et dein in cogitatione sua videt illud, et hoc quoties in affectione veri propter verum est; ex affectione enim venit perceptio, ex perceptione cogitatio, et sic fit agnitio. quae fides vocatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church