True Christian Religion (Chadwick) n. 173

Previous Number Next Number See English 

173. Quod idea trium Deorum non aboleri possit per confessionem oralem unius Dei, est quia illa a pueritia inseminata est memoriae, et omnis homo ex illis quae ibi sunt, cogitat. Memoria apud homines est sicut ventriculus ruminatorius apud aves et bestias; hae in illum ingerunt cibos, quibus successive alantur, et per vices illos inde depromunt, et demittunt in ipsum ventriculum, in quo cibi illi digeruntur, et ad omnes usus corporis dispensantur. Intellectus humanus est hic ventriculus, sicut memoria est prior. Quisque videre potest, quod idea trium personarum Divinarum ab aeterno, quae eadem est cum idea trium Deorum, per oralem confessionem unius Dei non aboleri possit, solum ex eo, quod nondum abolita sit, et quod sint inter celebres, qui non volunt ut aboleatur; nam instant quod tres personae Divinae Deus unus sint, sed refractarie negant quod Deus, quia unus est, etiam sit una Persona. Sed quis sapiens non secum cogitat, quod omnino per personam non intelligatur persona, sed praedicatio alicujus qualitatis? at quaenam non scitur; et quia non scitur, manet inseminatum memoriae a pueritia, sicut radix arboris in terra, e qua, si exscinditur, usque enascitur surculus. [2.] Sed mi amice, non modo abscinde illam arborem, sed etiam exstirpa radicem ejus, et tunc horto tuo implanta arbores boni fructus. Cave itaque ne menti tuae insideat idea trium Deorum, et os, cui nulla idea inest, sonet unum Deum. Quid tunc intellectus supra memoriam, qui cogitat tres Deos, ac intellectus infra illam, ex quo os eloquitur unum Deum, simul, quam sicut hariolus super theatro, qui potest duas personas agere, transcurrendo ab una parte in alteram, et ab una parte aliquid dicere, et ab altera contradicere, et sic altercando se vocare hic sapientem et se illic dementem? Quid inde resultat aliud, quam ut dum stat in medio, et spectat utrinque, cogitet, quod unum et alterum non sit aliquid, et sic forsitan, quod non sit unus Deus, nec quod sint tres, ita nullus? Naturalismus hodie regnans non ex alia origine est. In caelo nemo potest edicere trinitatem personarum quarum unaquaevis singulatim est Deus; ipsa enim aura caelestis, in qua cogitationes illorum, sicut soni in nostro aere, volant et undulant, contranititur. Sed solus hypocrita ibi id potest; verum sonus loquelae ejus in aura caelesti stridet sicut dens collisus denti, aut strepit sicut corvus volens canere sicut oscinis. Audivi etiam e caelo, quod abolere fidem per confirmationes menti insatam pro trinitate deorum per confessionem oralem unius Dei, tam impossibile sit, sicut est traducere arborem per semen ejus, aut mentum hominis per capillum barbae ejus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church