True Christian Religion (Chadwick) n. 174

Previous Number Next Number See English 

174. (v.) Quod Trinitas Personarum ignota fuerit in Ecclesia Apostolica, sed quod exorta sit a Concilio Nicaeno, et inde introducta in Ecclesiam Romano-Catholicam, et ab hac in ecclesias separatas ab illa. - Per Ecclesiam Apostolicam intelligitur non modo ecclesia, quae variis in locis fuit tempore apostolorum, sed etiam binis et trinis saeculis post illorum tempora. Sed tandem inceperunt e cardine suo evellere januam templi, et sicut fures irrumpere in adytum ejus: per templum intelligitur ecclesia, per januam Dominus Deus Redemptor, et per adytum Ipsius Divinitas; dicit enim Jesus, Amen dico vobis, qui non ingreditur per januam in ovile, sed ascendit aliunde, fur et latro est. ....Ego sum Janua; per Me si quid introiverit, salvabitur" ([[1]Joh. x. 1, 9]). Hoc facinus factum est ab Ario et ejus asseclis; [2.] quapropter a Constantino Magno convocatum est Concilium in Nicaeam urbem in Bithynia, et a convocatis ibi, ad ejiciendum damnosam Arii haeresin, inventum, conclusum et sancitum est, quod tres Personae Divinae, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, ab aeterno fuerint, quarum cuique personalitas, existentia et subsistentia per se et in se esset; tum, quod Secunda Persona, seu Filius, descenderit et assumpserit Humanum, et Redemptionem fecerit, et quod inde Humano Ipsius per Unionem hypostaticam Divinitas, et quod per hanc unionem Ipsi esset arcta affinitas cum Deo Patre; ex illo tempore caeperunt [2]glomera nefandarum haeresium de Deo, et de Persona Christi, e terra evolvi, et Antichristi extollere caput, ac dividere Deum in tres, et Dominum Salvatorem in duos, et sic destruere Templum a Domino per Apostolos erectum, et hoc eousque, dum non lapis super lapide, qui non dissolutus, relinqueretur, secundum Ipsius verba (Matth. xxiv. 2); ubi per "Templum" non modo intelligitur Templum Hierosolymitanum, sed etiam ecclesia, de cujus consummatione seu fine in toto illo capite agitur. [3.] Sed quid aliud a Concilio illo, et a sequentibus, quae Divinitatem similiter tripartita sunt, et Deum incarnatum sub illis super scabello pedum eorum posuerunt, exspectari potuit? Removerunt enim caput ecclesiae a suo corpore per id, quod ascenderint aliunde, hoc est, praeteriverint Ipsum, et transcenderint ad Deum Patrem ut ad alium, solum cum vocabulo meriti Christi in ore, ut misereatur propter illud; et quod sic immediate influeret justificatio cum toto comitio ejus, quod est remissio peccatorum, renovatio, sanctificatio, regeneratio, et salvatio, et haec absque omni mediato ab homine.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church