True Christian Religion (Chadwick) n. 172

Previous Number Next Number See English 

172. (iv.) Quod Trinitas Divinarum Personarum ab aeterno, seu ante mundum creatum, sit in ideis cogitationis Trinitas Deorum, et quod haec non aboleri possit per confessionem oralem unius Dei. - Quod Trinitas Divinarum Personarum ab aeterno sit Trinitas Deorum, manifeste constat ex his in Symbolo Athanasiano:

"Alia est Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti. Deus et Dominus est Pater, Deus et Dominus est Filius, ac Deus et Dominus est Spiritus Sanctus; sed tamen non tres Dii et Domini sunt, sed unus Deus et Dominus: quia sicut singulatim unamquamque Personam Deum et Dominum confiteri, Christiana Veritate compellimur, ita tres Deos aut tres Dominos dicere, Catholica Religione prohibemur." Hoc Symbolum ut oecumenicum seu universale a tota Ecclesia Christiana receptum est; et omne quod hodie scitur de Deo et agnoscitur, inde est. Quod ab illis, qui fuerunt in Concilio Nicaeno, a quo Symbolum, quod vocatur Athanasianum, ut fetus posthumus, prodiit, non alia trinitas, quam trinitas Deorum, intellecta fuerit, quisque qui modo apertis oculis illud legit, videre potest. Quod trinitas Deorum non modo ab illis intellecta fuerit, sed etiam quod non alia trinitas in Christiano orbe intelligatur, sequitur, quia inde est omnis cognitio de Deo, et quisque manet in fide verborum ibi. [2.] Quod non alia trinitas quam trinitas Deorum hodie in Christiano orbe intelligatur, provoco ad quemcunque, tam laicum quam clericum, tam ad laureatos magistros et doctores, quam ad consecratos episcopos et archiepiscopos, et quoque ad purpuratos cardinales, immo ad ipsum pontificem Romanum; consulat se quisque, et tunc eloquatur ex ideis mentis suae. Ex verbis hujus universaliter receptae Doctrinae de Deo, hoc tam manifestum et diaphanum est, sicut aqua per crystallinum scyphum? ut quod sint tres personae, et unaquaevis illarum sit Deus et Dominus; tum quod ex Veritate Christiana singulatim unamquamque personam Deum et Dominum debeant confiteri seu agnoscere, sed quod Religio seu Fides Catholica aut Christiana prohibeat tres Deos et Dominos dicere seu nominare; et sic quod Veritas et Religio, seu veritas et fides, non res una sint, sed res duae sibi contrariantes. Quod autem adjectum sit, quod non tres Dii et Domini sint, sed unus Deus et Dominus, factum est, ne coram universo mundo exponerentur risui, nam quis non cachinnaret ad tres Deos Sed quis non videt contradictionem in adjecto? [3.] Si autem dixissent, quod Divina Essentia sit Patri, Divina Essentia Filio, et Divina Essentia [1]Spiritui Sancto, sed quod non tres Essentiae Divinae sint, sed una et individua, tunc mysterium illud explicabile esset, videlicet dum per Patrem intelligitur Divinum a quo, per Filium Divinum Humanum inde, et per Spiritum Sanctum Divinum procedens, quae tria unius Dei sunt; aut si per Divinum Patris simile intelligitur quod apud hominem per animam, per Divinum Humanum simile quod per corpus illius animae, et per Spiritum Sanctum simile quod per operationem, quae ab utroque procedit, tunc intelliguntur tres essentiae, quae unius ejusdemque Personae sunt, et sic simul unam et individuam essentiam faciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church