928. "Angelos septem habentes plagas septem ultimas."-Quod significet a Domino per Divinam in Verum manifestata mala et falsa in omni complexu, quae prorsus devastarunt ecclesiam quoad omnia bona et vera ejus, constat ex significatione angelorum, quod sint Divina vera a Domino (de qua supra, n. 130, 302); ex significatione "septem," quod sint omnia et prorsus (de qua [supra], n. 20, 24, 257, 300); ex significatione "plagarum," quod sint mala et falsa quae devastarunt ecclesiam (de qua supra, n. 584): et quia "septem" sunt omnia et prorsus, inde per "septem plagas" significantur mala et falsa in omni complexu, quae prorsus devastant ecclesiam; (omnia mala in complexu quae illis qui devastant, significantur per numerum "mille sexcenta," cap. xiv. vers. 20, de quo [supra], n. 924; et omnia falsa in complexu quae illis qui devastant, significantur per numerum "sexcenta sexaginta et sex," cap. xiii. vers. 18, de quo, n. 847;) et ex significatione "ultimarum," quod sit quoad omnia bona et vera, nam tunc ultimum et consummatum est: ex his patet, quod per "angelos septem habentes plagas septem ultimas," significetur quod a Domino per Divinum Verum manifestata sint mala et falsa in omni complexu, quae prorsus devastarunt ecclesiam quoad omnia bona et vera ejus. Quomodo a Domino manifestata sunt mala et falsa, quae prorsus devastarunt ecclesiam, describitur in sequentibus hujus capitis (a versu 5 ad 8).
[2] Quod ecclesia quoad omnia bona et vera devastata sit, constare potest ex eo, quod Ecclesia Christiana a principio ejus divisa sit in duas, quarum una in Apocalypsi describitur per "draconem" et binas "bestias," altera vero per "meretricem insidentem bestiae coccineae" et per "Babyloniam;" illa quae describitur per "draconem" et binas ejus "bestias," est ecclesia apud Reformatos; et illa quae describitur per "meretricem" illam et per "Babyloniam," est ecclesia apud Pontificios. Ecclesia apud Reformatos devastata est per solam fidem, et ecclesia apud Pontificios per dominium super animas hominum et super caelum. De hujus ecclesiae devastatione quoad omnia bona et inde vera, agitur in cap. xvii. et xviii.: et de ecclesiae devastatione apud Reformatos descripta est in cap. xii. et xiii.; et ulterius in cap. xvi., per "septem angelos habentes phialas plenas ira Dei."
[3] Quod utraque ecclesia quoad omnia bona et vera per mala et falsa devastata sit, constare manifeste potest ex eo, quod vix aliquis hodie sciat quod Deus unus sit, et quod Ille sit Dominus; tum quid amor in Dominum, et quid charitas erga proximum, et inde quid bona opera; immo quid fides in sua essentia, et quod non fides sit quam vocant fidem; tum quid conscientia, quid liberum arbitrium, quid regeneratio, quid tentatio spiritualis, quid Baptismus, quid Sancta Cena, quid caelum et infernum, quale Verbum, praeter plura; et quia non illa sciunt, latent bona et vera, et quantum mundana et coporea amantur, tantum illa vilipenduntur, immo rejiciuntur, et tunc pro bonis intrant mala, et pro veris falsa; ita devastatur ecclesia.