929. "Quoniam in illis consummata est ira Dei."-Quod significet sic finem ecclesiae, constat ex significatione "irae Dei," quod sit dum non amplius bonum et verum, sed malum et falsum; haec, quia contra Dominum et contra caelum sunt, vocantur "ira Dei;" inde quoque est quod ultimum tempus ecclesiae, ac ultimum judicium tunc, dicantur "dies irae," "excandescentiae" et "vindictae Dei" (videatur supra, n. 413); et quod ira tribuatur Domino, quae tamen est malis; nam omni malo inest ira contra Dominum, et inde contra bonum et verum quae a Domino. Quod ira dicatur "consummata," est quia "consummatio" etiam significat finem ecclesiae, aut cum non amplius bonum et verum sed malum et falsum. (Videatur n. 397; et cur ultimum judicium non prius veniat, quam cum consummatio facta est, n. 624 [a], 911 [a].) Omnis ecclesia est in principio in bono et inde veris, seu in charitate et inde fide, at postea est in fide et inde charitate, et demum in fide separata a charitate. Quando in charitate et inde fide est, ecclesia est spiritualis; quando autem in fide et inde charitate, est ecclesia rationalis; at cum in fide separata a charitate est, tunc est naturalis, et ecclesia mere naturalis est nulla ecclesia; homo enim mere naturalis non spectat nisi ad semet et ad mundum, et non ad Dominum et ad caelum; haec oris ejus sunt, et illa cordis; et quando ecclesia talis est, tunc consummata est.