927. "Magnum et mirabile."-Quod significet ex Divina Omnipotentia et providentia, constat ex significatione "magni," cum de Domino, quod sit Divina Ipsius omnipotentia; et ex significatione "mirabilis," cum de Domino, quod sit Divina Ipsius providentia: homo enim cum spectat magnum in Domino, spectat Divinam Ipsius omnipotentiam; et cum spectat mirabile in Domino, spectat Divinam Ipsius providentiam: etiam illa quae sequuntur de salvatione bonorum et de condemnatione malorum, omnia sunt Divinae omnipotentiae et providentiae.