915. [Vers. 18.] "Et alius angelus exivit ex altari." Quod significet manifestationem a Domino de devastatione ecclesiae quoad bonum amoris et charitatis, constat ex significatione "angeli exeuntis," quod sit manifestatio a Domino (ut mox supra, n. 914); et ex significatione "altaris," quod in supremo sensu sit Divinum Bonum Divini Amoris, et inde in sensu respectivo bonum amoris in Dominum, et bonum charitatis erga proximum (de qua supra, n. 391, 490). Paucis etiam hic dicetur unde est quod "altare" illa significet. In ecclesia apud filios Israelis instituta fuerunt duo quae principalia cultus erant, nempe tentorium conventus et altare, ac postea templum et altare; in templo docebatur Verbum, et super altari fiebant sacrificia; haec erant principalia cultus illorum: et quia ecclesia apud illos instaurata fuit ecclesia repraesentativa, ideo illa duo repraesentabant omnia ecclesiae in summa; et omnia ecclesiae in summa se referunt ad verum doctrinae ex Verbo, et ad bonum amoris et charitatis; ex his duobus etiam omnis cultus ecclesiae fit; et quia omnia repraesentativa ecclesiae spectabant Dominum ut finem ac ut causam, ita ad quem et a quo omnia, ideo per templum repraesentabatur Dominus quoad Divinum Verum ac per altare Dominus quoad Divinum Bonum. (De qua templi repraesentatione, videatur supra, n. 220; et de altaris, n. 391, 490.) Quia nunc omnia ecclesiae et inde cultus se referunt ad duo illa, nempe ad verum doctrinae et ad bonum amoris, ac omnia caeli ad Divinum Verum et ad Divinum Bonum, utrumque a Domino, et quia cum haec vastata sunt non amplius est aliqua ecclesia, ideo visi sunt Johanni bini angeli, per quos repraesentata est devastatio ecclesiae quoad utrumque.