Apocalypse Explained (Whitehead) n. 914

Previous Number Next Number See English 

914. [Vers. 17.] "Et alius angelus exivit e templo quod in caelo, habens et ille falcem acutam." Quod significet manifestationem a Domino de devastatione ecclesiae quoad Divinum Verum, quale est in caelo, post explorationem, constat ex significatione "angeli exeuntis et dicentis," quod sit manifestatio a Domino (ut supra, n. 869, 878, 883); ex significatione "templi," quod sit caelum et ecclesia quoad Divinum Verum (de qua etiam supra, n. 220); et ex significatione "falcis acutae," quod sit Divinum Verum exquisite explorans et separans (de qua supra, n. 908); hic etiam devastans post explorationem, nam per illa quae de priori angelo (vers. 15, 16) dicta sunt, significatur etiam visitatio et exploratio, ac annuntiatio quod ecclesia prorsus devastata esset; per haec autem quae de binis his angelis (vers. 17-19) dicuntur, significatur devastatio ecclesiae; per unum, qui nempe "exivit e templo quod in caelo," devastatio ecclesiae quoad verum; per alterum, qui nempe "exivit ex altari," devastatio ecclesiae quoad bonum; "templum" enim in supremo sensu significabat Divinum Verum, et "altare" Divinum Bonum, utrumque procedens a Domino: ex quibus patet quod per "primum angelum," (de quo vers. 15,) intelligatur manifestatio a Domino, tum exploratio qualis esset ecclesia, et quod deprehensa sit esse desolata: ex his sequitur quod per quod "alius angelus exiverit e templo quod in caelo, habens et ille falcem acutam," significetur manifestatio a Domino de devastatione ecclesiae quoad Divinum Verum, quale est in caelo, post explorationem.

[2] Divinum Verum quale est in caelo dicitur, quia hoc falsificatur; non ita Divinum Verum quale est in terra, seu in ecclesia ibi; Divinum Verum in caelo, est quale est Verbum in sensu spirituali; Divinum autem Verum in terra, est quale est Verbum in sensu naturali, seu in sensu litterae; hoc Divinum Verum est pro hominibus et facit ecclesiam apud illos, at illud Divinum Verum est pro angelis et facit caelum apud illos; differunt illa inter se, sicut differt spirituale a naturali; differentia est sicut inter sapientiam angelorum et sapientiam hominum; sapientia hominum ad sapientiam angelorum, est sicut scientia ad intelligentiam, quae differentia est tanta ut non describi possit.

[3] Quod devastationem ecclesiae quoad Divinum Verum attinet, fit devastatio per falsificationem Verbi; cum enim Verbum explicatur ad favorem amorum terrestrium, et ad confirmationem falsorum doctrinae, tunc vastatur ecclesia: sed non vastatur cum Verbum simpliciter intelligitur secundum sensum litterae, at tunc vastatur quando explicatur usque ad destructionem Divini Veri in caelo; sic enim caelum clauditur, et cum caelum clausum est tunc non est aliqua ecclesia apud hominem. Sunt intra ecclesiam illi qui Verbi sensum litterae explicant usque ad destructionem Divini Veri in caelo, et sunt qui eo usque non explicant illud; hi non devastant ecclesiam apud se, sed illi: sensus litterae simpliciter intellectus non facit damnum alicui vero spirituali quod est in caelo, sed sensus litterae explicatus secundum falsa doctrinae, et secundum mala amorum, facit damnum; sensus enim litterae Verbi est Divinum Verum naturale; hoc Divinum Verum quidem differt ab illo sicut naturale a spirituali, sed usque unum facit per correspondentias; sed cum Divinum Verum naturale explicatur usque ad destructionem Divini Veri spiritualis, tunc non amplius unum per correspondentiam cum illo potest facere; sed falsum, secundum quod explicatur Divinum Verum naturale, destruit Divinum Verum spirituale: hoc nunc est falsificatio Verbi, ac devastatio ecclesiae per falsificationes. At de hac re plura dicta sunt ubi de "dracone" et ejus binis "bestiis" actum est; et adhuc plura dicenda sunt ubi de "meretrice supra bestia coccinea" et de "Babylonia" in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church