Apocalypse Explained (Whitehead) n. 916

Previous Number Next Number See English 

916. "Habens potestatem super ignem. Quod significet ita quoad amorem caelestem et spiritualem, constat ex significatione "ignis," quod sit amor in utroque sensu, nempe amor in Dominum, qui est apud illos in caelo qui vocantur angeli caelestes, et amor erga proximum, qui est apud illos in caelo qui vocantur angeli spirituales; ac in opposito sensu amor sui, qui est apud illos in inferno qui vocantur diaboli, et amor mundi, qui est apud illos in inferno qui vocantur satanae. (Quod illi amores per "ignem" in Verbo significentur, videatur supra, n. 68, 496, 504, 539.) Quod de hoc angelo dicatur quod "haberet potestatem super ignem," est quia agitur de devastatione ecclesiae quoad bonum amoris, ac devastatio quoad illud tribuitur isti angelo, ut priori angelo devastatio quoad verum doctrinae, cui ideo fuit "falx acuta in manu:" inde patet quid intelligitur per quod dicatur quod hic angelus "potestatem super ignem haberet," nempe ut amorem caelestem et spiritualem ac omnia ejus in ecclesia devastet.

[2] Tribuitur angelo devastatio ecclesiae, sicut alibi in Verbo tribuitur Domino; sed hoc solum dicitur de Ipso in sensu litterae, non autem sic intelligitur in sensu spirituali; nam veritas in sensu litterae est sicut facies per velum transparens, at veritas in sensu spirituali est sicut facies detecta; seu veritas in sensu litterae est sicut nubes, at veritas in sensu spirituali est sicut lux et ejus splendor; seu veritas in sensu litterae apparet sicut veritas coram sensuali homine, at veritas in sensu spirituali est veritas coram spirituali rationali homine: ut pro exemplo, in Verbo dicitur de sole quod oriatur, progrediatur, occidat, faciat dies et annos, ita prorsus secundum apparentiam coram sensuali homine; at usque rationalis homo cogitat solem immotum, ac tellurem progredientem; inde patet quod intellectus hominis inversum cogitet de illis quae coram sensibus apparent, ut sistat illa coram se in luce veri. Simile est cum his quae nunc in Apocalypsi de sedente super nube alba et de angelis dicuntur, quod nempe "illi mittant falcem in messem, et metant illam," et quod "vindemient botros vineae terrae, et conjiciant in torcular irae Dei;" haec similiter dicta sunt secundum apparentias coram sensuali homine, sed usque invertenda sunt, ac secundum spiritualem illorum sensum intelligenda.

[3] Ex his quoque constare potest quod homo sensualis, qualis est infans, et puer in sua prima aetate, tum homo simplex, possint haec et similia secundum sensum litterae cogitare et credere, ut quod Deus auferat bonum et verum hominibus propter malitiam illorum; sed homo adultus qui vult sapere non explicabit illa eousque, quod Deus hoc faciat, et sic quod auferat homini omne bonum et verum, ac loco eorum infundat malum et falsum, quoque devastet ecclesiam, immo nec quod irascatur et excandescat; nam si adultus sapiens talia secundum sensum litterae explicaret, et per ratiocinia confirmaret, tunc ipsum genuinum verum, quale est in caelo, destrueret, et inde sibi caelum clauderet: quis namque potest intrare caelum cum fide quod Deus irascatur, ulciscatur, puniat, et similia, cum angeli caeli in perceptione sunt quod Deus nusquam irascatur, ulciscatur, puniat? Annon se averterent ab illo, ac mandarent ut discedat, ac statim clauderent januam post illum? Ita quoque clauditur caelum illis qui, dum vivunt in mundo, sensum litterae Verbi explicant usque ad destructionem Divini Veri in caelis, quod verum etiam est idem cum vero sensus spiritualis, qui inest singulis veris sensus naturalis, quae Verbi sensum litterae faciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church