Apocalypse Explained (Whitehead) n. 904

Previous Number Next Number See English 

904. [Vers. 14.] "Et vidi." Quod significet praedictionem [de separatione] bonorum a malis, constat ex eo, quod "videre" involvat illa quae vidit, quae sunt quae sequuntur; et quia haec in spirituali sensu involvunt primam seu communem separationem bonorum a malis, ideo hic per "Vidi" significatur praedictio de illa. Sciendum est quod in sequentibus in hoc capite praedicatur separatio in communi, ac in sequentibus in particulari, seu in specie, quae describitur per "septem angelos habentes septem phialas excandescentiae Dei:" quod separatio bonorum a malis ita describatur, est secundum Divinum ordinem, qui est, ut commune praecedat, antequam particularia et singularia, quae etiam sunt specifica, traduntur. Quod secundum Divinum ordinem sit ut commune praecedat, est ut particularia possint insinuari, ac juste ordinari, ac homogenea fieri, ac affinitate conjungi. (De qua re videantur quae in Arcanis Caelestibus tradita sunt: nempe, Quod communia praecedant, et illis particularia, et his singularia insinuentur, n. 920, 4325, 4329, 4345, 5208, 6089. Quod apud hominem qui regeneratur communia praecedant, et sequantur ordine particularia et singularia, n. 3057, 4345, 4383, 6089. Quod dein omnium subordinatio sit sub communibus apud illum, et sic nexus, n. 5339. Quod communia impleri possint innumeris, n. 7131. Qualis homo in communi est, quod talis sit in singulis suis, n. {1}917, 1040, 1316. Quod id quod communiter regnat, sit in omnibus et singulis, n. 6159, 7648, 8067, 8853-8857, 8865. Haec allata sunt, ut sciatur cur hic primum communia et generica traduntur, ac postea particularia et singularia,)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church