Apocalypse Explained (Whitehead) n. 903

Previous Number Next Number See English 

903. VERSUS 14-16. "Et vidi, et ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam. Et alius angelus exivit e templo, clamans magna voce sedenti super nube, Mitte falcem tuam et mete, quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae. Et misit sedens super nube falcem suam super terram, et demessa est terra." 14. "Et vidi," significat praedictionem de separatione bonorum a malis [n. 904]; "et ecce nubes alba," significat Divinum Verum in ultimis, quale est Verbum in sensu litterae, cui sensus spiritualis inest [n. 905]; "et super nube sedens similis Filio hominis," significat Dominum in caelis, in Divino Vero seu Verbo quod ab Ipso [n. 906]; "habens super capite suo coronam auream," significat Divinum Bonum accinctum ad judicium [n. 907]; "et in manu sua falcem acutam," significat Divinum Verum exquisite explorans, et separans [n. 908]. 15. "Et alius angelus exivit a templo," significat explorationem a Domino de statu ecclesiae in communi [n. 909]; "clamans magna voce sedenti super nube," significat annuntiationem post explorationem seu visitationem [n. 910]; "Mitte falcem tuam et mete, quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae," significat quod tempus sit colligendi bonos, et separandi illos a malis, quoniam finis ecclesiae est [n. 911]. 16. "Et misit sedens super nube falcem super terram, et demessa est terra," significat collectionem bonorum a malis, et quod sic devastata sit ecclesia [n. 912].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church