Apocalypse Explained (Whitehead) n. 905

Previous Number Next Number See English 

905. " [Et] ecce nubes alba." Quod significet Divinum Verum in ultimis, quale est Verbum in sensu litterae, cui sensus spiritualis inest, constat ex significatione "nubis," quod sit Divinum Verum in ultimis, et inde quoque Verbum in sensu litterae (de qua supra, n. 36,594); quae nubes visa est "alba" ex translucentia Divini Veri in caelis, quale est Verbum in sensu spirituali; omnis enim albedo, quae in caelis apparet, existit ex luce caeli, quae in sua essentia est Divinum Verum; inde est quod angeli, quia in Divino Vero sunt, induti sint vestibus albis et candidis. (Quod Divinum Verum procedens a Domino ut Sole sit Lux caeli, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140: et quod "album" inde in Verbo dicatur de veris, supra, n. 196.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church