877. VERSUS 8. "Et alius angelus secutus est, dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna, quia ex vino irae scortationis suae potavit omnes gentes." 8. "Et alius angelus secutus est," significat manifestationem a Domino [n. 878]; "dicens, Cecidit, cecidit, Babylon," significat damnationem et destructionem illorum qui Divinam Domini potestatem in se transtulerunt [n. 879]; "urbs illa magna," significat devastationem et destructionem quoad omnia doctrinae apud illos [n. 880]; "quia ex vino irae scortationis suae potavit omnes gentes," significat adulterationem omnium boni caeli et ecclesiae per dira falsa mali [n. 881].