Apocalypse Explained (Whitehead) n. 878

Previous Number Next Number See English 

878. [Vers. 8.] "Et alius angelus secutus est." Quod significet manifestationem a Domino, constare potest ex illis quae supra de "angelo volante in medio caeli" dicta sunt; ubi etiam per "angelum" significatur manifestatio a Domino. Quod alius angelus nunc visus sit, est quia per priorem manifestatio facta est de adventu Domini, ac de separatione bonorum a malis, et per hunc manifestatio facta est de instante ultimo judicio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church